Liber Job*

Caput 1: Versus 21

Nudus egressus sum.Nudum me huc intrantem terra protulit, nudum me hinc exeuntem terra recipiet. Consolatio ex conditione rerum, quod propria non perdidit, sed accepta et relinquenda recolit: tempus quo necdum ista habuit praevidet qualis exiturus. Consolatur etiam se ex justitia Dei.De utero matris meae.Mater Christi Synagoga est, quae in se eum opertum littera tenuit, nec nudum in deitate vidit, sed ab ea nudus ad Gentes venit. Ecce Joseph, quem purum hominem credens Synagoga, adulterino complexu eum constringere voluit: cui tegmen litterae reliquit, et se conspicuum Gentibus praebuit. Sed nudus revertetur, cum in fine mundi reliquiis Israel Deus innotescet.Dominus dedit.Judaea dum venturum credidit, abstulit, cum ipsa venientem contempsit.Sicut Domino placuit.Cum turbamur, ad judicium Dei recurrere debemus, et majores laudes reddere, quia pulsari verius nos novimus.
(* Traductions européennes)